hic amor, haec patria est eo inquit desiderio [{⁴³Italiae}⁴³] 4.347.1
per voluntatem deorum iterum circa Italiam teneor, quo possem
circa Troiam. et ad illud spectat quod dixit "Troia per un-
dosum peteretur classibus aequor". {⁴³an quia Dido dixerat etiam
illud "nec te noster amor?" et potest hoc verbum interdum per 5
confusionem verbi et nominis poni, ut 'amor amaris' et 'hic amor hu-
ius amoris'. si te carthaginis arces phoenissam et tu externo regno
delectaris: sensus enim est: si tu ex Phoenice veniens Carthaginem in
Africa habere potuisti, quae invidia est ut propriam sedem possint ha-
bere Troiani? et multum ponderis habet sensus cum epitheta ista 'Phoe- 10
nissam' et 'Teucros' ponit.}⁴³