| {⁴³excepi ad illud respondet 'eiectum litore egentem'.}⁴³ regni | 4.374.1 |
| demens in parte locavi ut "ac dominum Aenean in | |
| regna recepit": quod Iarbas queritur. {⁴³et est invidiosum: quando | |
| optantem vel litoris egentem in regni partem recepi. mire autem recor- | |
| datione beneficiorum iracundia accenditur. sane etiam hic mentio cae- | 5 |
| remoniarum inducitur: mos enim apud veteres fuit flamini ac flami- | |
| nicae, dum per confarreationem in nuptias convenirent, sellas duas | |
| iugatas ovilla pelle superiniecta poni eius ovis, quae hostia fuisset, ut | |
| ibi nubentes velatis capitibus in confarreatione flamen ac flaminica re- | |
| siderent: quod hic Dido meminit, cum queritur se ab Aenea contra ius | 10 |
| nexus maritalis deseri, his verbis 'regni demens in parte locavi': 'lo- | |
| cata' enim uxor dicitur, quod simul cum eo sedeat, dum confarreatur.}⁴³ |