| nvnc lyciae sortes inrisio est honesta satis, cum his | 4.377.1 |
| verbis fit, quibus laus praemissa est, ut "et nobis idem Alcime- | |
| don duo pocula fecit, necdum illis labra admovi, sed con- | |
| dita servo". scimus autem Aeneam superius haec verba dixisse | |
| {⁴³"sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam | 5 |
| Lyciae iussere capessere sortes"}⁴³. {⁴³'Lyciae' autem 'sortes': Apol- | |
| linem Lyceum appellari dicunt sive de Lyco, quem vicit, et in victoriae | |
| suae testimonium hoc nomen induit: sive quod est λευκός a candore; | |
| idem enim et sol creditur: sive quod transfiguratus in lupum cum | |
| Cyrene concubuit: sive quod in lupi habitu Telchinas occiderit: sive | 10 |
| quod lupus ei primus post interemptum Pythonem ex eo loco, qui ap- | |
| pellatur Tempe, laurum attulit: sive quod pastoralis deus lupos intere- | |
| merit. et est alia fabula, cur Lycia vocata sit regio: Diana harum | |
| regionum gaudebat venatu; sed quodam tempore tanta vis luporum se | |
| ibi infudit, ut omnes feras eorum incursus absumeret: cum ergo omnis | 15 |
| oblectatio deae, quae de venatione veniebat, extinctis ceteris animalibus | |
| defecisset, Apollo ob hanc rem †consecratum est. est et alia de hoc fa- | |
| bula: Danaus trahens ab Aegypto originem, cum videret ira Neptuni | |
| vindictam sumentis, quod adversum se de condendis Athenis Inachus | |
| fluvius pro Minerva iudicasset, uri siccitatibus solum, filiam Amymonen | 20 |
| ad aquam inquirendam proficisci iubet. quae cum vidisset repertum | |
| fontem hiatu terrae receptum exaruisse, ad patrem detulit: quo ille | |
| prodigio commotus oraculum Apollinis adiit, cui Apollo respondit, ut | |
| profectus ubi invenisset taurum et lupum inter se pugnantes, spectaret | |
| exitum pugnae, et si taurus vicisset, Neptuno templa construeret; si | 25 |
| vero lupus, Apollini delubrum sacraret. sed cum Danaus lupum vide- | |
| ret vicisse, Apollini Lycio templum dedit. in huius autem Lyciae re- | |
| gione Patara sacer olim lucus Apollini fuit, ubi Apollo responsa dedit: | |
| unde etiam Patareus appellatus est. nvnc et iove missvs ab ipso | |
| sicut supra 'ab ipso' magno: et bene 'nunc' saepius posuit ad | 30 |
| inrisionem, quasi: nunc de te curant qui ante periclitanti non curaverunt | |
| subvenire.}⁴³ |