| qvietos sollicitat Cicero in libris de deorum natura | 4.379.1 |
| triplicem de diis dicit esse opinionem: deos non esse, cuius rei | |
| auctor apud Athenas exustus est; esse et nihil curare, ut Epicurei; | |
| esse et curare, ut Stoici: secundum quos paulo post 'si quid pia | |
| numina possunt': nam modo secundum Epicureos ait 'ea cura | 5 |
| quietos'. {⁴³quidam superos deos Mercurium Apollinem et Iovem ac- | |
| cipiunt, 'quietos' vero inferos, quia Aeneas dixerat 'me patris | |
| Anchisae'. 'sollicitat' vero sollicitos habet: Terentius "ego quia non | |
| redit filius, quae cogito et quibus nunc sollicitor rebus".}⁴³ |