| seqvar atris ignibvs absens alii 'furiarum facibus' | 4.384.1 |
| dicunt, hoc est 'invocatas tibi inmittam diras'; alii 'sociorum' {⁴³fa- | |
| cibus dicunt}⁴³, ut paulo post "ferte citi flammas". melius | |
| tamen est, ut secundum Vrbanum accipiamus 'atris ignibus' roga- | |
| libus, qui visi tempestatem significant, ut Aeneae, sicut in quinto | 5 |
| legimus, contigit. hoc ergo nunc, quod factura est, dicit, id | |
| est occidam me et rogalibus te persequar flammis 'absens', quasi | |
| mortua, {⁴³ut "absenti ferat inferias"}⁴³. rogalibus autem, | |
| mali ominis, quod 'atris' dixit. legimus et in Horatio "nigrorum- | |
| que memor dum licet ignium". {⁴³et debuit 'absens' 'quamquam' | 10 |
| subiungere, ut esset 'quamquam absens'.}⁴³ |