| omnibvs vmbra locis adero: dabis inprobe poenas | 4.386.1 |
| dicunt physici biothanatorum animas non recipi in originem suam, | |
| nisi vagantes legitimum tempus fati conpleverint: quod poetae ad | |
| sepulturam transferunt, ut "centum errant annos". hoc | |
| ergo nunc dicit Dido: occisura me ante diem sum; vaganti mihi | 5 |
| dabis poenas; nam te persequar {⁴³et adero quamdiu erro}⁴³ semper: si | |
| autem fuero recepta in originem, poenas tuas audiam, quas videre | |
| non potero. hic ergo sensus est: si tempestatem evaseris flamma- | |
| rum rogalium, umbra mea te persequetur: si et hanc evaseris, vel | |
| recepta audiam famam suppliciorum tuorum. {⁴³inprobe sceleste. sic | 10 |
| in iure "inprobus intestabilisque esto".}⁴³ |