| formicae ad studium respicit conparatio hoc loco, {⁴³non | 4.402.1 |
| ad personas}⁴³. et notandum cautelam exprimi per hanc conparationem. | |
| Horatius "parvula, nam exemplo est, magni formica laboris", | |
| Iuvenalis "formica tandem quidam expavere magi- | |
| stra". sane 'formica' dicta est ab eo, quod {⁴³ore}⁴³ micas ferat. {⁴³de | 5 |
| qua fabula talis est: in Attica regione quaedam puella Myrmix nomine | |
| fuit, Minervae ob castimoniam et sollertiam dilecta, quae postea hoc | |
| modo Minervae in se odium concitavit. namque cum vidisset Minerva | |
| Cererem segetes invenisse, volens ipsa ostendere Atticis quo expeditius | |
| segetes parerent, aratrum dicitur invenisse. quod cum manu ageret, et | 10 |
| Myrmix ei adhaereret, ausa est occulte aratri stivam subripere, et apud | |
| homines se iactare, infructuosum esse Cereris munus, nisi suo uteren- | |
| tur invento, quo terra aratro resoluta expeditius ederet fructus. quod | |
| cum proditum aegre tulisset Minerva, Myrmicem illam virginem in | |
| formicam convertit eamque, ut proditricem, adversam frumentis, quae | 15 |
| semper insequitur et subripit, esse praecepit. quae res cum Iovi mise- | |
| rationem movisset, excogitavit quemadmodum formicae honorem daret. | |
| nam cum Aeacum, filium suum ex Aegina susceptum, Thessalis im- | |
| poneret regem et agros ipsos videret hominibus indigere, formicas colligi | |
| in unum iussit easque in homines commutavit: unde Myrmidones ap- | 20 |
| pellati sunt.}⁴³ farris solum nomen est, quod 'r' geminet in ge- | |
| netivo: monadicon est ergo, sicut 'sol'. item 'cor cordis' solum in | |
| 'dis' mittit genetivum. item 's' geminat 'as assis'. et haec ca- | |
| rent exemplis. |