| {⁴³atqve coniunctio conplexiva: est et disiunctiva, cum dicimus | 4.424.1 |
| 'aliter atque debuit fecit': est et expletiva "atque illum in praeceps | |
| prono rapit alveus amni".}⁴³ hostem svperbvm postquam ex | |
| aperto denegavit se Carthagini esse mansurum. {⁴³et reddit causas, | |
| ob quas suppliciter eum adloquatur, quod et hostis et superbus; quasi | 5 |
| dicat, aequo animo patiamur nos supplices esse, quoniam incidimus in | |
| hostem superbum. non nulli autem iuxta veteres 'hostem' pro hospite | |
| dictum accipiunt. Plautus in Curculione "si status con- | |
| dictus cum hoste intercedit dies", idem in cistellaria "datum est | |
| hostimentum, opera pro pecunia". nec enim vere hostem diceret, | 10 |
| quem revocare cupiebat: ipsa enim ait 'hospes, hoc solum no- | |
| men quoniam de coniuge restat'. Herodotus Persas, qui erant Grae- | |
| corum hostes, ξένους a Lacedaemoniis appellatos refert. inde nostri | |
| 'hostes' pro hospitibus dixerunt: nam inimici perduelles dicebantur.}⁴³ |