| anchisae cineres manesve revelli quod dicitur ex | 4.427.1 |
| oraculo fecisse Diomedes, et secum eius ossa portasse, quae postea | |
| reddidit Aeneae, cum multa adversa perferret: hinc est "sal- | |
| vete recepti nequiquam cineres". sciendum sane Varronem di- | |
| cere, Diomedem eruta Anchisae ossa filio reddidisse, Catonem autem | 5 |
| adfirmare, quod Anchises ad Italiam venit. tanta est inter ipsos | |
| varietas et historiarum confusio. revelli non 'revulsi': nam | |
| 'velli' et 'revelli' dicimus; 'vulsus' vero et 'revulsus' usurpatum | |
| est tantum in participiis contra naturam. |