| tvricremis {⁴³id est}⁴³ cremantibus tura: {⁴³nomen mire conposi- | 4.453.1 |
| tum. et hoc genus ominis, Didoni factum, de augurali disciplina trans- | |
| latum est, quae diris observatur. dira enim deorum ira est, quae du- | |
| plici modo colligitur, aut ex signis, aut quocumque modo et quacumque | |
| ex parte: †quodque in illo factum rem mare traditur, ex signis hic | 5 |
| ostenditur: dicens enim 'vidit turicremis' et reliqua usque 'nigrescere | |
| sacros' non solum adversa petitionibus inveniri, verum etiam mortem | |
| denuntiari: nam praemisit 'quo magis inceptum peragat lucemque re- | |
| linquat'. item tumulis Sychaei 'exaudiri voces et verba vocantis': quod | |
| asperius fuit, ut mariti defuncti vox audiretur e tumulo, quod erat | 10 |
| dirum, ad se vocantis. sunt et de avibus dira auspicia, quod hic sub- | |
| iunxit dicendo 'solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri' | |
| et reliqua: in quo satis non fuit, diram avem bubonem nominatam, | |
| nisi adiecisset 'ferali carmine' et 'saepe queri', ut non utique canendi | |
| usus significaretur, sed fletus vice querellarum}⁴³. | 15 |