| conivgis antiqvi aut prioris, aut cari. {⁴³Lucilius "concilio | 4.458.1 |
| antiquo sapiens vir solus fuisti": antiquus ergo est qui praecedit eum, | |
| qui praesens est. miro qvod honore colebat e. q. s.] ritum veri et | |
| venerabilis templi mariti templum obtinere cupiebat: templa enim vela- | |
| mentis religiosa monstrantur.}⁴³ miro qvod honore colebat ex- | 5 |
| hibendo ea {⁴³mortuo}⁴³, quae circa vivos solent fieri. moris enim fuerat, | |
| ut nubentes puellae, simul venissent ad limen mariti, postes ante- | |
| quam ingrederentur, {⁴³propter auspicium castitatis,}⁴³ ornarent laneis vit- | |
| tis: unde ait 'velleribus niveis': et oleo ungerent, unde uxores | |
| dictae sunt, quasi unxores. {⁴³bene ergo Dido cum templum marito ex- | 10 |
| strueret, veluti devota viro, quippe post quem nuptura non esset, ad | |
| consulendum amorem officia ritus maritalis adfixerat, ut morem in- | |
| stauraret uxorum: nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta, | |
| 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de | |
| nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti | 15 |
| ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen | |
| et membra multis rebus remedio sunt. alii hoc Romuli dicunt tempo- | |
| ribus institutum, quod Romulus et Remus lupino lacte nutriti sunt. | |
| dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari ma- | |
| rito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit | 20 |
| "non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more | |
| ferae", id est lupae. haec ergo ideo a nove nuptis fiebant, ut sciret | |
| se puella domum religiosam ingredi: simul lanam ferens lanificium | |
| promittebat.}⁴³ |