conivgis antiqvi aut prioris, aut cari. {⁴³Lucilius "concilio
|
4.458.1
|
antiquo sapiens vir solus fuisti": antiquus ergo est qui praecedit eum,
|
|
qui praesens est. miro qvod honore colebat e. q. s.] ritum veri et
|
|
venerabilis templi mariti templum obtinere cupiebat: templa enim vela-
|
|
mentis religiosa monstrantur.}⁴³ miro qvod honore colebat ex-
|
5
|
hibendo ea {⁴³mortuo}⁴³, quae circa vivos solent fieri. moris enim fuerat,
|
|
ut nubentes puellae, simul venissent ad limen mariti, postes ante-
|
|
quam ingrederentur, {⁴³propter auspicium castitatis,}⁴³ ornarent laneis vit-
|
|
tis: unde ait 'velleribus niveis': et oleo ungerent, unde uxores
|
|
dictae sunt, quasi unxores. {⁴³bene ergo Dido cum templum marito ex-
|
10
|
strueret, veluti devota viro, quippe post quem nuptura non esset, ad
|
|
consulendum amorem officia ritus maritalis adfixerat, ut morem in-
|
|
stauraret uxorum: nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta,
|
|
'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de
|
|
nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti
|
15
|
ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen
|
|
et membra multis rebus remedio sunt. alii hoc Romuli dicunt tempo-
|
|
ribus institutum, quod Romulus et Remus lupino lacte nutriti sunt.
|
|
dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari ma-
|
|
rito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit
|
20
|
"non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more
|
|
ferae", id est lupae. haec ergo ideo a nove nuptis fiebant, ut sciret
|
|
se puella domum religiosam ingredi: simul lanam ferens lanificium
|
|
promittebat.}⁴³
|
|