sola bvbo {⁴³'sola' quaerendum quod dixerit, utrum ἐμφα- 4.462.1
τικῶς, an pro 'solis', id est desertis? ubi enim sederit et cecinerit so-
litudinem significat. secundum auguralem disciplinam volunt greges
avium minus significare, et iuxta hanc avem si alia sederit, malum,
quod imminere creditur, evanescere, ut "et sola in sicca". sane bubo 5
si cuius aedes insederit et vocem miserit, mortem significare dicitur:
si autem de busto sudem ad tectum detulerit, incendium aedibus por-
tendere. ergo hic 'sola' utrum quia alia avis non sedebat in culmine,
an 'sola', quia nihil deferebat, ut mortis signum esset? in hanc autem
avem conversus est Ascalaphus Acherontis, vel ut quidam volunt Stygis 10
filius, ira Cereris, cum Proserpinam prodidisset malum granatum de
pomario Ditis gustavisse: quod plenius in primo georgicorum dictum est,
ubi est "nec repetita sequi". sane}⁴³ 'sola' contra genus posuit.
Lucanus "et laetae iurantur aves bubone sinistro",
item Ovidius "infandus bubo". et hoc est in usu; sed Vergilius 15
mutavit, referens ad avem: plerumque enim genus relicta speciali-
tate a generali sumimus, ut si dicas 'bona turdus' referendo ad
avem: item si dicas 'prima est a', id est littera, cum 'a' sit neutri
generis. ferali carmine bene hoc addidit: non enim omni modo
malum est bubonis omen; cantus autem eius aut fletum imitatur, 20
aut gemitum: tacens {⁴³autem}⁴³ ostendit felicitatem. omnes enim aves
oscines malae, praepetes bonae sunt: vel e contra malae praepetes,
oscines bonae sunt.