| agmina penthevs aut impetus: aut secundum Vrbanum | 4.469.1 |
| agmina serpentium. Pentheus autem secundum tragoediam Pacuvii | |
| furuit etiam ipse. {⁴³agmina penthevs aut impetus aut secundum quos- | |
| dam, quoniam habitus earum et sibila serpentium faciem agminis prae- | |
| bent: vel quia plures furiae putantur: vel quia furiosis pro tribus plu- | 5 |
| res videntur. et bene 'videt agmina' expressit furentem, cum ait 'vi- | |
| det', non 'existimat', sed 'putat se videre'. Pentheum autem furuisse | |
| traditur secundum tragoediam Pacuvii. de quo fabula talis est: Pen- | |
| theus, Echionis et Agaves filius, Thebanorum rex, cum indignaretur ex | |
| matertera sua Semele genitum Liberum patrem coli tamquam deum, | 10 |
| ut primum comperit eum in Cithaerone monte esse, misit satellites, qui | |
| eum vinctum ad se perducerent: qui cum ipsum non invenissent, unum | |
| ex comitibus eius Acoeten captum ad Pentheum perduxerunt. is cum | |
| de eo graviorem poenam constitueret, iussit eum interim claudi vinctum: | |
| cumque sponte sua et carceris fores apertae essent, et vincula Acoeti | 15 |
| excidissent, miratus Pentheus, spectaturus sacra Liberi patris Cithae- | |
| rona petit: quem visum Bacchae discerpserunt. prima autem Agave | |
| mater eius amputasse caput dicitur, feram esse existimans.}⁴³ |