{⁴³agamemnonivs scaenis agitatvs orestes hunc Oresten Electra, 4.471.1
soror eius, post occisum ab Aegistho dolo Clytemestrae matris Aga-
memnonem subtraxit, quem Strophio alendum dedit, <qui> eum cum
filio Pylade educatum in adultam perduxit aetatem. qui ut primum
de scelere matris ac morte patris agnovit, venit Mycenas et adiuvanti- 5
bus amico Pylade et sorore Electra, Clytemestram matrem cum adul-
tero Aegistho occidit: ob quam rem aliquamdiu furiis agentibus in-
saniit. sane 'Agamemnonius' non est patronymicon: nam 'Agame-
mnonides' facere debuit. ergo sicut "Agamemnoniaeque
phalanges".}⁴³ scaenis agitatvs famosus, celebratus tragoediis, 10
{⁴³qualiter a Graecis in scaena inducitur}⁴³. et 'agitatus', quia et furuit,
et multae sunt de eo tragoediae: quasi frequenter actus.