{⁴³axem nunc pro caelo: non enim in axe sunt stellae.}⁴³ 4.482.1
torqvet sustinet, {⁴³portat}⁴³. stellis aptvm satis perite loquitur:
nam 'aptum' coniunctum dicit ἀπὸ τοῦ ἅπτεσθαι, non insignitum
stellis: axis enim non habet stellas, qui est medius inter septem-
triones, unde et Graece ἄναστρος dicitur. septemtriones autem non 5
occidere axis vicinitas facit, non quia in axe sunt. {⁴³ergo bene 'aptum'
conligatum. Cicero in Timaeo "qua ex coniunctione caelum
ita aptum est", id est constrictum et conplexum. item in oratore
"facilius est enim apta dissolvere, quam dissipata
conectere".}⁴³ 10