| hesperidvm templi cvstos Hesperides, Atlantis filiae | 4.484.1 |
| nymphae, secundum fabulam hortum habuerunt, in quo erant mala | |
| aurea Veneri consecrata, quae Hercules missus ab Eurystheo occiso | |
| pervigili dracone sustulit. re vera autem nobiles fuerunt puellae, | |
| quarum greges {⁴³rufam lanam habentes}⁴³ abegit Hercules occiso eorum | 5 |
| custode; unde mala fingitur sustulisse, hoc est oves: nam μῆλα di- | |
| cuntur, unde μηλονόμος dicitur pastor ovium. {⁴³propter ruborem | |
| autem lanae, quae similis auro est, existimasse eos qui audierant, mala | |
| aurea in Africa nasci. est et alia fabula. cum nuptiae Iunonis ce- | |
| lebrarentur omnesque dii in honorem eius conferrent munera, Terra in | 10 |
| extremis Africae regionibus edidit arborem poma aurea ferentem: haec | |
| cum decerperent Hesperides, Atlantis sive Hesperi filiae, custodem eius- | |
| dem arboris Iuno offensa munus spoliari suum, in metum earum mi- | |
| sit draconem insomnem, qui omnibus noctibus diebusque custodiret | |
| ramos: hoc postmodum ab Hercule interempto, qui ab Eurystheo ad | 15 |
| hoc missus fuerat, mala sublata sunt. Hesiodus has Hesperidas Aeglen, | |
| Erytheam, Hesperiam, Arethusam, Noctis filias, ultra Oceanum mala | |
| aurea habuisse dicit. bene ergo Vergilius has ad Oceanum et Solis | |
| occasum esse dicit. epvlasqve draconi Hesperus rex traditur pre- | |
| tiosissimas oves habuisse, quarum pastor vocabatur Dracon, cui prae- | 20 |
| bebant epulas regis filiae; sed quia Graece oves μῆλα dicuntur, ex du- | |
| bio nomine fabula conposita est.}⁴³ |