| soporifervmqve papaver incongrue videtur positum, | 4.486.1 |
| ut soporifera species pervigili detur draconi. sed dicimus variam | |
| vim praebere victum diversis animalibus: nam salices hominibus | |
| amarae sunt, dulces capellis, ut "et salices carpetis ama- | |
| ras", scilicet hominibus. item cicutae secundum Lucretium ho- | 5 |
| minibus sunt venenosae, cum pingues reddant capellas. ergo et | |
| papaver licet det hominibus somnum, draconi adimit forsitan. et | |
| est excusatio: potest tamen melior esse sensus, si 'servabat in ar- | |
| bore ramos' plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus 'haec | |
| se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella, sopo- | 10 |
| riferumque papaver', id est miscens, ut Cicero "et spargere venena | |
| didicerunt". nec incongrue ad amaritudinem amoris mel adhibet, | |
| ad oblivionem papaver. {⁴³haec enim Didoni prosunt, de qua ait | |
| "nec umquam solvitur in somnos".}⁴³ |