soporifervmqve papaver incongrue videtur positum, 4.486.1
ut soporifera species pervigili detur draconi. sed dicimus variam
vim praebere victum diversis animalibus: nam salices hominibus
amarae sunt, dulces capellis, ut "et salices carpetis ama-
ras", scilicet hominibus. item cicutae secundum Lucretium ho- 5
minibus sunt venenosae, cum pingues reddant capellas. ergo et
papaver licet det hominibus somnum, draconi adimit forsitan. et
est excusatio: potest tamen melior esse sensus, si 'servabat in ar-
bore ramos' plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus 'haec
se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella, sopo- 10
riferumque papaver', id est miscens, ut Cicero "et spargere venena
didicerunt". nec incongrue ad amaritudinem amoris mel adhibet,
ad oblivionem papaver. {⁴³haec enim Didoni prosunt, de qua ait
"nec umquam solvitur in somnos".}⁴³