{⁴³magicas invitam pro 'ad magicas': aut 'magicas adgredi in- 4.493.1
vitam':}⁴³ quia cum multa sacra Romani susciperent, semper magica
damnarunt: {⁴³probrosa enim ars habita est:}⁴³ ideo excusat. accingier
praeparari. 'accingier' autem, ut ad infinitum modum 'er' addatur,
ratio efficit metri: nam cum in eo ultima sit longa, addita 'er' 5
syllaba brevis fit, ut 'audiri audirier'.