| {⁴³tergeminamqve hecaten quidam Hecaten dictam esse tradunt, | 4.511.1 |
| quod eadem et Diana sit et Proserpina, ἀπὸ τῶν ἑκατέρων: vel quod | |
| Apollinis soror sit, qui est ἑκατηβόλος. sed secundum Hesiodum He- | |
| cate Persi Titanis et Asteriae filia est, Diana Iovis et Latonae, Per- | |
| sephone Iovis et Cereris, quam genealogiam posteriores confuderunt.}⁴³ | 5 |
| tria virginis ora dianae iteratio est: Lunae, Dianae, Proserpinae. | |
| {⁴³et cum super terras est, creditur esse Luna; cum in terris, Diana; | |
| cum sub terris, Proserpina. quibusdam ideo triplicem placet, quia Luna | |
| tres figuras habet, prima tamquam #²⁰⁹, sequens tamquam #¹¹²⁵, quinta | |
| decima tamquam #¹¹²⁶. non nulli eandem Lucinam, Dianam, Hecaten ap- | 10 |
| pellant ideo, quia uni deae tres adsignant potestates nascendi valendi | |
| moriendi: et quidem nascendi Lucinam deam esse dicunt, valendi Dia- | |
| nam, moriendi Hecaten: ob quam triplicem potestatem triformem eam | |
| triplicemque finxerunt, cuius in triviis templa ideo struxerunt.}⁴³ |