falcibvs et messae ad lvnam qvaervntvr aenis her- 4.513.1
bae enim {⁴³aut}⁴³ pro lunae ratione tolluntur; {⁴³aut in quas despumaverit
luna, sicut Lucanus "donec subpositas propius despu-
met in herbas":}⁴³ nec omnes eodem modo: unde perite et 'aenis fal-
cibus' dixit, quia aliae velluntur, aliae inciduntur: et 'ad lunam' 5
non ad noctem, sed ad lunae observationem. 'pubentes' autem
{⁴³ideo}⁴³, quia aliae siccae, aliae viridiores leguntur. et sciendum inter
homines et herbas esse reciprocam translationem: sic enim 'puben-
tem herbam' dicimus, quemadmodum 'florem aetatis'.