vnvm exvta pedem quia id agitur, ut et ista solvatur et 4.518.1
inplicetur Aeneas. {⁴³vnvm e. p.] solent enim et resolutoria sacrificia
ab aruspicibus fieri. et <ad> Iunonis Lucinae sacra non licet accedere, nisi
solutis nodis.}⁴³ in veste recincta quia, ut supra diximus, in
sacris nihil solet esse religatum, praecipue eius, quae amore vult 5
solvi. {⁴³sane flaminicae non licebat neque calceos, neque soleas morti-
cinas habere: morticinae autem dicuntur quae de pecudibus sua sponte
mortuis fiebant: neque supra genu succinctam esse, quod hic vult tan-
gere 'unum exuta pedem vinclis in veste recincta' non sublata, sed
summissa: nam sic est dictum 'recincta', ut resoluta, ut remissa.}⁴³ 10