| en qvid ago? 'en' ecce: et quasi demonstrantis parti- | 4.534.1 |
| cula est, per quam intellegimus eam multa cogitasse et sic pro- | |
| rupisse 'ecce, quid actura sum'? est autem comicum principium, | |
| nec incongrue amatrici datum. sic Terentius "quid igitur faciam?" | |
| nam haec coniunctio multa eum cogitasse significat. rvrsvs duo | 5 |
| significat: frequenter 'iterum', raro 'vicissim', id est mutuo, ut hoc | |
| loco. {⁴³alii hoc loco 'rursus' pro 'similiter' accipiunt, ut sit: ergo ego | |
| similiter rogabo eos, sicut me illi antea rogaverunt.}⁴³ |