forma dei bene non 'deus', sed 'forma': raro enim nu- | 4.556.1 |
mina sicut sunt possunt videri, unde et sequitur 'vultu redeuntis | |
eodem': nam licet 'redeuntis' dicat, id est eius qui possit agnosci, | |
tamen non 'faciem' dicit, sed 'vultum', qui potest saepe mutari. | |
eodem 'o' semper longum est, quia 'eodem' ablativus est sem- | 5 |
per; 'eadem' autem et producit et corripit: nam et nominativus | |
est, ut 'eadem mulier fecit', et ablativus, ut 'eadem faciente muliere'. |