| cvm genere extinxem {⁴³utrum omne genus, an}⁴³ morte | 4.606.1 |
| Aeneae et Ascanii, {⁴³quoniam illis extinctis interitura gens omnis esset.}⁴³ | |
| et est syncope {⁴³'extinxem' pro 'extinxissem'}⁴³. {⁴³memet}⁴³ svper ipsa | |
| dedissem satis amatorie. {⁴³sane 'sese' cum dicimus ultima syllaba pro- | |
| ducitur, ut Vergilius "seseque in bella remittant"; at | 5 |
| vero cum proferimus 'memet' et 'tute', ultimae breves sunt: Lucretius | |
| utrumque simul "tutemet a nobis iam quovis tempore | |
| vatum". quas particulas volunt non nulli significare quiddam, ut sit | |
| 'memet' me ipsum, 'tute' tu ipse. alii autem, quod magis sequendum | |
| est, excrementa comici leporis existimant: nam Terentius dicit "tutemet | 10 |
| mirabere", id est tu.}⁴³ |