| sed cadat ante diem Cato dicit iuxta Laurolavinium | 4.620.1 |
| cum Aeneae socii praedas agerent, proelium commissum, in quo | |
| Latinus occisus est, fugit Turnus: et Mezentii auxilio conparato | |
| {⁴³renovavit proelium, quo}⁴³ victus quidem est ab Aenea; qui tamen | |
| [Aeneas] in ipso proelio non conparuit. Ascanius {⁴³vero}⁴³ postea Mezen- | 5 |
| tium interemit. alii dicunt quod victor Aeneas cum sacrificaret | |
| super Numicum fluvium lapsus est, et eius nec cadaver inventum | |
| est: unde dicit 'mediaque inhumatus harena'. postea dictus est | |
| inter deos receptus. {⁴³quidam eum cum adversum Aborigines pugnaret, | |
| †extanginem dicunt repertum.}⁴³ 'ante diem' autem, ante fati necessi- | 10 |
| tatem: et bene quod passura est optat Aeneae, ut {⁴³ipse}⁴³ "sed | |
| misera ante diem". {⁴³media ignota.}⁴³ |