| {⁴³patria antiqva hoc est Tyros, quae ante eius patria fuit.}⁴³ | 4.633.1 |
| hvc siste huc adduc, ut "et cum grege sistit ad | |
| aram". hinc et 'sistatur' dicimus, id est adducatur: nam 'stare' | |
| aliud est. nec aliter possumus dicere, quam 'sta hic', 'siste huc'. | |
| fallit autem plerumque verbi similitudo, quia dicimus 'sto' et 'sisto', | 5 |
| cum diversa significent. |