| {⁴³sacra 'sacrum' est quod ad deos pertinet, 'profanum' quod | 4.638.1 |
| ad homines.}⁴³ iovi stygio hoc est Plutoni. et sciendum Stoicos | |
| dicere unum esse deum, cui nomina variantur pro actibus et offi- | |
| ciis. unde etiam duplicis sexus numina esse dicuntur, ut cum in | |
| actu sunt, mares sint; feminae, cum patiendi habent naturam: unde | 5 |
| est "coniugis in gremium laetae descendit". ab actibus autem | |
| vocantur, ut 'Iuppiter' iuvans pater; 'Mercurius' quod mercibus | |
| praeest; 'Liber' a libertate. sic ergo et modo Iovem Stygium dicit | |
| inferis sacrificatura, ut alibi "Iunoni infernae dictus | |
| sacer". hinc et Iovis oratio "caelicolae mea membra dei quos | 10 |
| nostra potestas officiis divisa facit". qvae rite incepta | |
| paravi ordo est: sacra quae paravi, animus est rite perficere. |