| fvribvnda furenti similis. {⁴³sane quidam volunt, Vergilium | 4.646.1 |
| ubique Didonis tamquam flaminicae facere mentionem: apud veteres | |
| autem flaminicam scalas plus tribus gradibus nisi Graecas scandere | |
| non licebat, ne ulla pars pedum eius crurumve subter conspiceretur, | |
| eoque nec pluribus gradibus sed tribus, ut in ascensu duplices nisus | 5 |
| non paterentur extolli vestem aut nudari crura. nam ideo et Graecae | |
| scalae eliguntur, quia ita fabricantur, ut omni ex parte compagine ta- | |
| bularum clausae sint, ne aspectum ad corporis aliquam partem ad- | |
| mittant. et sciendum siquid caeremoniis non fuerit observatum, piacu- | |
| lum admitti. hic autem piaculum admittitur, quod ipsa Dido ait | 10 |
| 'sacra Iovi Stygio' et reliqua: nam et supra ait 'magicas in- | |
| vitam' et reliqua. hoc vero loco plenius eam flaminicae ritum excessisse | |
| declarat, ubi de gradibus loquitur dicens 'interiora domus' et reliqua: | |
| neque enim potest esse altum quod tribus tantum gradibus conscendi- | |
| tur: unde apparet plures gradus a tribus fuisse, quod plenius de Anna | 15 |
| subiunxit 'sic effata gradus evaserat altos'.}⁴³ |