| vlta virvm puniendo eius interfectorem: nam ideo ad- | 4.656.1 |
| didit 'poenas inimico a fratre recepi'. et re vera nulla avari maior | |
| est poena, quam amittere pecuniam propter quam commiserat scelus. | |
| bene autem 'recepi', quasi debitas, {⁴³vel quod partem maximam civium | |
| sollicitavi}⁴³. ergo hoc dicit: feci illud {⁴³et illud:}⁴³ felix nimirum fuissem, | 5 |
| si tantum Aeneas Carthaginem non veniret. alii haec quasi per | |
| interrogationem volunt accipi, ut nihil dicat esse perfectum: 'num- | |
| quid urbem statui? numquid ulta sum virum? numquid a fratre | |
| poenas recepi? felix tamen fuissem, si vel hoc tantum contingeret | |
| ut Carthaginem non veniret Aeneas'. et hanc varietatem gignit | 10 |
| hic sermo 'tantum': nam ad utrumque admittitur: tamen melior | |
| est sensus superior, quem non nulli sic exponunt propter | |
| 'pendent opera interrupta', ut ordo sit 'urbem praeclaram et mea | |
| moenia statui vidi, hoc est vidi dum statuerentur'. |