| nomine clamat aut Didonem vocat, ut supra dixi- | 4.674.1 |
| mus, Poenorum lingua viraginem: nam Elissa dicta est; sed virago | |
| est vocata, cum se in ignem praecipitavit. aut 'nomine clamat' | |
| nominat: sicut et Homerus dicit ἔκ τ’ ὀνόμαζεν. [{⁴³sexies nominabat}⁴³] | |
| aut certe vero nomine, ut solent dolentes: ut "hunc ego | 5 |
| te Euryale aspicio", item "mater, Cyrene mater": hinc et ibi | |
| ait "et te crudelem nomine dicit". et multi quaerunt, quomodo | |
| procedat hoc, cum eius nomen nusquam sequatur. sed tractum est | |
| a iure, ubi dicitur nihil interesse, utrum quis unum filium habens | |
| dicat 'fili, heres esto', an 'Titi, heres esto'. ergo dicendo 'hoc illud | 10 |
| germana fuit' quasi nomen dixit. sane sciendum, bene eum pertur- | |
| batae integrum non dedisse sermonem. |