| {⁴³date lymphis date lymphas ut vulnera abluam.}⁴³ date aut | 4.683.1 |
| aquam: aut 'date', id est permittite. lavare autem cadavera satis | |
| proximis concedebatur: unde queritur mater Euryali "nec | |
| vulnera lavi veste tegens". {⁴³sane in sacris pura vestis appellatur | |
| quae neque funesta sit, neque maculam habeat ex homine mortuo. id | 5 |
| hoc loco conprehensum accipi potest, cum Dido inducitur habuisse cri- | |
| nem sacratum, quo videlicet absciso posset sine cruciatu mori: prius | |
| tamen voluit ablui cruorem cum ait 'date vulnera lymphis abluam'. | |
| plenius tamen infra ait 'semianimemque sinu germanam' usque 'veste | |
| cruorem', ut tamquam in veste pura legitimo ritu morti data habere- | 10 |
| tur, quae quod sacratum crinem habuerit, vitae fuerit inmorata: nam | |
| subiecit apte ex persona Iridis 'hunc ego Diti sacrum iussa | |
| fero teque isto corpore solvo'.}⁴³ |