| {⁴³nam qvia nec fato cum dicat Vergilius "stat sua | 4.696.1 |
| cuique dies", quomodo hic dicit 'nam quia nec fato merita nec morte | |
| peribat, sed misera ante diem'? nam si fato vivimus, quid agunt me- | |
| rita? si pensamur meritis, quae vis fati? quomodo hic et fatum ad- | |
| mittit et meritum? deinde cum dixerit 'stat sua cuique dies', quomodo | 5 |
| hic dicit 'ante diem'? harum rerum ratio sic redditur: sunt [et] fata | |
| quae dicuntur denuntiativa, sunt alia fata quae condicionalia vocantur. | |
| denuntiativa sunt quae omni modo eventura decernunt, ut verbi gratia | |
| 'Pompeius ter triumphaturus est': hoc illi fata decernunt, ut ubicumque | |
| terrarum fuerit, ter triumphet, nec potest aliter evenire: et ideo fatum | 10 |
| quod hoc denuntiat denuntiativum vocatur. condicionale vero huius | |
| modi est 'Pompeius si post Pharsalicum bellum Aegypti litus attigerit, | |
| ferro peribit': hic non omni modo necesse erat ut videret Aegyptum, | |
| sed si casus illum ad aliam regionem forte duxisset, evaserat. sic et | |
| apud Homerum Achilles refert, matrem deam sibi dixisse, ut si bello | 15 |
| Troiano se subtraheret et reducem patriae daret, alta senecta viveret, | |
| sed inglorius; si vero apud Troiam pugnando perseveraret, adeptus | |
| magnam gloriam primaevus obcumberet. vides igitur condicionem fati | |
| sub duplici eventus expectatione pendere: Achilli enim dies statuta erat, | |
| qua domum repetens senex periret, sed quia bellum non reliquit, obiit | 20 |
| quidem ante diem fato statutum, sed nec tum sine fato, quia de ge- | |
| mina fati auctoritate veniebat utraque condicio. sic et Didoni decretum | |
| fuerat ut urbem praeclaram statueret, ulcisceretur virum, poenas de par- | |
| ricidio fratris exigeret, perveniret autem ad seram mortem sine ulla | |
| felicitatis offensa, si Troiana classis ad litus Africae non veniret, qua | 25 |
| portum Carthaginis ingressa nec continuaretur ulterius reginae nota feli- | |
| citas, nec expectaretur ad mortem dies illa sera quae fuerat constituta. | |
| haec sciens Maro inducit ipsam Didonem in extremis suis ista dicen- | |
| tem 'urbem praeclaram statui, mea moenia vidi ulta virum, poenas | |
| inimico a fratre recepi, felix heu nimium felix, si litora tantum num- | 30 |
| quam Dardaniae tetigissent nostra carinae'. sic et Vulcanus respondens | |
| Veneri armari filium postulanti condicionale fatum adserit fuisse Troia- | |
| nis, ut si Aeneas caelestibus armis fuisset armatus, annos decem ultra | |
| quam stetit Troia duraret, nec Priamus ante idem tempus periret: quo | |
| praesidio praetermisso propagandae Troianae incolomitatis extincta con- | 35 |
| dicio est: et hoc est quod ait 'similis si cura fuisset'; et | |
| quod dicit 'fas nobis' et reliqua, hoc est per fata licuisset, si enim | |
| nefas est obviare fatis, fas est omne quod permittente fatorum lege prae- | |
| statur. ergo sensus hic est: cura, quae tibi nunc est, si stante Troia | |
| fuisset, armari filium tuum mihi per fata licuisset, propter rationem | 40 |
| scilicet condicionalis fati, et vitam Priami et regna Troiae tam Iuppi- | |
| ter quam fata servassent, cum hoc decreti condicio contineret. ergo | |
| 'stat sua cuique dies' aut denuntiativo fato et mutationem omnino non | |
| recipit, aut condicionali et, si eventum alterum casus adtulerit, non ex- | |
| pectata die adceleratur interitus: quod ergo dixit 'nam quia nec fato | 45 |
| merita nec morte peribat', nolo illum putes universa confundere: illi | |
| enim dicuntur non fato perire sed merito, qui maxima in deos et non | |
| ignoscenda committunt, ut Salmoneus, ut contemptor divum Mezentius, | |
| ut Tityus, ut Ixion: quos si fato dixeris oppetisse, purgaveris; nam | |
| qui excedunt delinquendi modum ipsi sibi poenam sanciunt, quam si | 50 |
| fatis inputandam putaveris, excusas peremptorum reatum. hoc est ergo | |
| quod dicit 'nam quia nec fato', id est denuntiativo, 'merita nec morte', | |
| id est nullo inmani crimine commisso, sed 'misera ante diem', hoc est | |
| uno de condicionalibus fatis statuto: si Troianae classis non contigisset | |
| adventus.}⁴³ | 55 |