| capvt damnaverat necdum eam morti destinaverat. | 4.699.1 |
| {⁴³potest accipi 'Stygioque caput damnaverat Orco', ut Didonem voto libe- | |
| raret, quod semper omnes optant, ut sine cruciatu moriantur: nam | |
| subiunxit 'hunc ego Diti sacrum' et reliqua, id est libero. vel illud | |
| ab Orco nondum liberaverat, cum illa devotum crinem adhuc retinens | 5 |
| inter reos esset. ergo cuiuscumque debiti, id est reatus damnatio finem | |
| facit. 'damnare' autem est damno adficere, id est debito liberare. ideo | |
| et cum vota suscipimus, rei voti dicimur, donec consequamur beneficium | |
| et donec condemnemur, id est promissa solvamus, ut "damnabis tu | |
| quoque votis". et bene poeta non ait 'illam damnaverat', sed 'caput' | 10 |
| ipsum, unde crinis fuerat auferendus.}⁴³ |