| gente svb hectorea id est Troiana. sed debuit dicere | 1.273.1 |
| 'Aeneia'. diximus superius nomina poetas ex vicino usurpare. {⁴³sed | |
| quidam reprehendunt, quod 'Hectorea' et non 'Aeneia'. mos est poetis | |
| nomina ex vicinis usurpare, quia coniunctus genere Hectori Ascanius, | |
| ut est "et pater Aeneas, et avunculus excitat Hector". alii tra- | 5 |
| dunt, cum Hectoris progenies nulla in Italia fuerit, ideo 'sub Hecto- | |
| rea' positum, ut significaret sub forti, ut in quinto "Hectorei socii". | |
| sed ex aliis rebus alia dat nomina, ut pios Aeneadas appellavit, ut | |
| timidos Phrygas, ut nobiles Dardanidas, ut periuros Laomedontiadas. | |
| ceterum ubi veram originem significat "domus Assaraci" ponit, ex quo | 10 |
| Capys, ex Capy Anchises, ex Anchise Aeneas.}⁴³ donec regina | |
| sacerdos historia hoc habet. Amulius et Numitor fratres fuerunt. | |
| Amulius fratrem imperio pepulit et filium eius necavit, filiam vero | |
| Iliam Vestae sacerdotem fecit, ut spem subolis auferret, a qua se | |
| puniri posse cognoverat. hanc ut multi dicunt Mars compressit, | 15 |
| unde nati sunt Remus et Romus, quos cum matre Amulius prae- | |
| cipitari iussit in Tiberim. tum ut quidam dicunt Iliam sibi Anien | |
| fecit uxorem, ut alii inter quos Horatius, Tiberis: unde ait "uxo- | |
| rius amnis". pueri vero expositi ad vicinam ripam sunt. hos | |
| Faustus repperit pastor, cuius uxor erat nuper meretrix Acca | 20 |
| Larentia, quae susceptos aluit pueros. hi postea avum suum Numito- | |
| rem occiso Amulio in regna revocarunt. quibus dum cum eo angustum | |
| Albae videretur imperium, recesserunt et captatis auguriis urbem | |
| condiderunt. sed Remus prior sex vultures vidit, Romus postea | |
| duodecim: quae res bellum creavit. in quo extinctus est Remus, | 25 |
| et a Romi nomine Romani appellati. ut autem pro Romo Romulus | |
| diceretur, blandimenti genere factum est, quod gaudet diminutione. | |
| quod autem a lupa dicuntur alti, fabulosum figmentum est ad | |
| celandam auctorum Romani generis turpitudinem. nec incongrue | |
| fictum est; nam et meretrices lupas vocamus, unde et lupanaria. | 30 |
| et constat hoc animal in tutela esse Martis. {⁴³sed de origine et con- | |
| ditore urbis diversa a diversis traduntur. Clinias refert Telemachi | |
| filiam Romen nomine Aeneae nuptam fuisse, ex cuius vocabulo Romam | |
| appellatam. * * * dicit Latinum ex Vlixe et Circe editum de nomine soro- | |
| ris suae mortuae Romen civitatem appellasse. Ateius adserit Romam | 35 |
| ante adventum Euandri diu Valentiam vocitatam, sed post graeco no- | |
| mine Romen vocitatam. alii a filia Euandri ita dictam, alii a fati- | |
| dica, quae praedixisset Euandro his eum locis oportere considere. Hera- | |
| clides ait Romen, nobilem captivam Troianam huc appulisse et taedio | |
| maris suasisse sedem, ex cuius nomine urbem vocatam. Eratosthenes | 40 |
| Ascanii, Aeneae filii, Romulum parentem urbis refert. Naevius et | |
| Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt. | |
| Sibylla ita dicit Ῥωμαῖοι, Ῥώμου παῖδες.}⁴³ regina regis filia. | |
| abusive ait more poetico, ut alibi "magnum reginae sed enim | |
| miseratus amorem", id est regis filiae Pasiphaes. {⁴³sacerdos quia | 45 |
| ab Amulio Vestae virgo esse iussa est, ne ei propter edendam subolem | |
| facultas esset viro iungi.}⁴³ |