| mvtati transversa fremvnt {⁴³id est}⁴³ hinc atque hinc, {⁴³quod | 5.19.1 |
| est ex transverso: Varro de ora maritima "nihil enim venti, ut docti | |
| dixerunt, nisi aër multus fluens transversus"}⁴³. est autem ad- | |
| verbium factum de nomine, ut "cunctatur et amnis | |
| rauca sonans", item "et pede terram crebra ferit". nomen et | 5 |
| adverbium plerumque in se transeunt: nomen in adverbium, | |
| "torvumque repente clamat", id est torve: item adverbium | |
| in nomen, ut "dum mane novum" accepta declinatione factum est | |
| nomen. sic Persius "iam cras hesternum consumpsi- | |
| mus, ecce aliud cras". sed nomen cum adverbium esse coeperit, | 10 |
| fit indeclinabile; adverbium cum nomen esse coeperit, declinatur: | |
| unde ait Plautus "a mani ad vesperum". 'a mane' autem propter | |
| triptoton non dixit: cum enim in alienum ius transeunt hae partes, | |
| non suis, sed earum ad quas transierint, utuntur potestatibus, dum- | |
| taxat in declinatione. nam temporum rationem suam reservant: ut | 15 |
| hoc loco 'transversa', cum adverbium sit, 'a' tamen brevis est, | |
| quia venit ex nomine, licet duae consonantes sequantur: cum scia- | |
| mus 'a' terminata adverbia longa esse, ut paulo post "et | |
| frustra cerno te tendere contra". vespere ab atro id est | |
| {⁴³ab occidente nubibus confuso, hoc est}⁴³ quo tendimus: nec enim sine | 20 |
| ratione post generalitatem addidit speciem. {⁴³quidam autem ideo 'atro' | |
| dicunt, quia ubi dies est occidens, atra omnia facit, id est noctem.}⁴³ |