dardanivm acesten ut et supra diximus, Hip- 5.30.1
potes filiam suam Egestam ne ad cetos religaretur, superposuit na-
viculae et misit quo fors tulisset. qua delata ad Siciliam, Crinisus
fluvius concubuit cum ea conversus in canem, unde Acestes est na-
tus: {⁴³vel, ut quibusdam videtur, Agestes. huius rei ut esset indicium 5
aes cum effigie canis percussum Siculi habuerunt. alii dicunt Laome-
dontem regem Troianorum, cum graviter cives sui ab ceto, id est belua
marina, infestarentur propterea quod mercedem Neptuno ob fabricatos
muros negasset, ad templum Iovis Ammonis scitatum misisse de mali
remedio vel fine. cui cum esset responsum, ut filiam suam Hesionam 10
beluae offerret, et hoc a civibus facere cogeretur, fore respondit si ante
eorum filias beluae obiecisset: quo facto cum plures puellae a ceto ab-
sumptae essent, plerique parentes filias in longinqua miserunt, ex qui-
bus una †troia nomine silvae aegesta delata in Siciliam est, et a Cri-
niso, sicut dictum est, conpressa edidit Acestem. alii dicunt Laomedon- 15
tem, cum, sicut narratum est, propter filiam suam seditionem a civibus
pertulisset, unum de Troianis, auctorem seditionis, occidisse filiasque eius
mercatoribus exponendas dedisse, a quibus illae in Sicilia prope Crini-
sum amnem relictae sunt, quarum ille unam in canem conversus com-
pressit. quidam dicunt Egestam reversam in matrimonium a Capye 20
ductam, ex quibus Anchisen natum}⁴³. servat {⁴³hic}⁴³ tenet, ut
"et tantas servabat filia sedes": {⁴³vel certe 'servat' habet}⁴³.