| dardanidae magni frequenter, ut diximus, ad opus suum | 5.45.1 |
| Vergilius aliqua ex historia derivat: nam sic omnia inducit, quasi | |
| divini honores solvantur Anchisae, quos constat Iulio Caesari tri- | |
| buisse Augustum. et bene dicit 'genus alto a sanguine divum': | |
| nam per tacitam oeconomiam ostendit, debere Anchisen generis sui | 5 |
| honorem mereri: unde est "dis genite et geniture deos". | |
| a sangvine divvm 'divum' et 'deorum' indifferenter plerumque | |
| ponit poeta, quamquam sit discretio, ut deos perpetuos dicamus, | |
| divos ex hominibus factos, quasi qui diem obierint: unde divos | |
| etiam imperatores vocamus. sed Varro et Ateius contra sentiunt, | 10 |
| dicentes divos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem ti- | |
| mentur, ut sunt dii manes: quod tangit in duodecimo dicens | |
| "diva deam stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet". |