| nisi fallor non quasi nescius dixit, sed propter anni | 5.49.1 |
| confusionem, quae erat apud maiores. nam ante Caesarem qui | |
| nobis anni rationem conposuit, quam hodieque servamus, intercala- | |
| bantur decem dies, ut etiam in Verrinis legimus, | |
| scilicet lunae non congruente ratione. annum autem primo Eudoxus, | 5 |
| post Hipparchus, deinde Ptolomaeus, ad ultimum Caesar deprehen- | |
| dit. acerbvm propter perditum patrem. |