si nona diem mortalibvs almvm {⁴³in hoc loco aut pro con- 5.64.1
firmativa posita est, ut "vestro si munere tellus", ut sit 'si' pro
'cum', id est cum venerit: aut 'si' pro dubitativa est, ut accipiamus
'almum' serenum, id est si dederit diem serenum et talem qualis ludis
aptus est. ergo}⁴³ non de die, qui certus est, dubitat, sed de sereni- 5
tate: unde paulo post "serena iam luce". et sciendum quia
apud maiores ubiubi quis fuisset extinctus, ad domum suam refe-
rebatur: unde est "sedibus hunc refer ante suis": et
illic septem erat diebus, octavo incendebatur, nono sepeliebatur:
unde Horatius "novendiales dissipare pulveres". inde etiam 10
ludi qui in honorem mortuorum celebrabantur novendiales dicuntur.
sciendum quia etiam domi suae sepeliebantur: unde orta est con-
suetudo, ut dii penates colantur in domibus. {⁴³non nulli tamen 'si'
pro 'quando' accipiunt.}⁴³