| materna myrto vel quasi filius, vel quasi Veneris sacri- | 5.72.1 |
| ficaturus marito. {⁴³et quia dixerat 'ramis' superius, ipse reddidit cum | |
| dicit 'myrto'. unde autem myrtus Veneri dicata est? fabula autem | |
| talis est: Myrrha, Cinyrae filia, cum adamasset patrem et eius se stupro | |
| nocturnis horis captata ebrietate paterna subiecisset gravidaque de eo | 5 |
| esset facta, prodito incesto cum patrem insequentem se stricto gladio | |
| fugeret, in arborem versa est: quae cum infantem, quem intra uterum | |
| habuerat, etiam in cortice retineret, percussa, ut quidam volunt, a pa- | |
| tris gladio, ut quidam, ab apro, parvulum edidit, quem educatum nym- | |
| phae Adonem appellaverunt. hunc Venus vehementissime dilexit, et | 10 |
| cum ira Martis ab apro esset occisus, sanguinem eius vertit in florem, | |
| qui numquam vento decuti dicitur. arborem quoque myrtum, ex qua | |
| puer natus fuerat, tutelae suae adscripsit: quamvis alii dicant, ideo | |
| myrtum Veneri dicatam, quia cum e mari exisset ne nuda conspice- | |
| retur, conlatuit in myrto, vel quia fragilis est arbor ipsa, ut amor in- | 15 |
| constans, vel quia iucundi odoris, ut "sic positae quoniam suavis | |
| miscetis odores".}⁴³ |