hvmi terrae. lacte novo aut statim mulcto, aut post 5.78.1
fetum, quod colostrum dicitur neutro genere. {⁴³umbrae autem san-
guine et lacte satiantur: unde feminae, quae mortuos prosequuntur,
ubera tundunt, ut lac exprimant, cuncti autem se lacerant, ut sangui-
nem effundant.}⁴³ sangvine sacro victimarum, ut diximus supra. 5
et notandum, quia partim quasi mortuo pari numero
sacrificat, partim inpari, quasi deo, ut 'caedit quinas de more
bidentes': nam legimus "numero deus inpare gaudet".