| recepti neqviqvam cineres {⁴³cineres}⁴³ pro ipso patre posuit, | 5.81.1 |
| ac si diceret, salve pater de Troia liberate sine causa: propter quod | |
| sequitur 'non licuit fines Italos fataliaque arva'. alii ad historiam | |
| supra dictam referunt distinctione mutata, ut dicant: 're- | |
| cepti iterum cineres' semel ex Troia, semel a Diomede, qui dicitur | 5 |
| ossa eius eruta cum Palladio reddidisse {⁴³Aeneae}⁴³: 'nequiquam' autem | |
| secundum Epicureos, qui dicunt omnia perire cum corpore. ani- | |
| maeqve vmbraeqve paternae vocativus pluralis est: nam Plato | |
| et Aristoteles et omnes periti dicunt in homine quattuor esse ani- | |
| mas: unam vitalem, ut in vermibus, qui tantum moventur: aliam | 10 |
| sensualem, ut in mutis animalibus, in quibus est sensus et timoris | |
| et gaudii: tertiam intellectualem, ut in hominibus, qui et cogitare | |
| et recte iudicare possunt: esse etiam quartam infra omnes quae | |
| φυσική vocatur {⁴³naturalis}⁴³, ut est in herbis et arboribus, quae etiam | |
| motu carentes, vitam tamen habent; nam et nascuntur et crescunt | 15 |
| et pereunt, unde est "atque interfice messes". his rebus colligi- | |
| tur, hominem harum omnium animarum esse participem: unde Sal- | |
| lustius ait "alterum nobis cum diis, alterum cum beluis com- | |
| mune est". de umbris autem facilis est probatio: nam si quattuor | |
| sunt animae, sequitur ut tot sint umbrae; ut si quis inter duas stet | 20 |
| lucernas, geminam umbram creat. hoc autem de animis etiam Lu- | |
| cretius adserit; sed non tantum veritati studet, quam sectae Epi- | |
| cureae. alii ista fugientes dicunt, 'animae' et 'umbrae' genetivum | |
| esse singularem, ut sit 'cineres umbrae et animae paternae': quod | |
| non valde probandum est: nec enim umbra aut anima cineres habent. | 25 |