| septem ingens gyros loci genium per magnitudinem vult | 5.85.1 |
| probare; nullus enim locus sine genio, qui per anguem plerumque | |
| ostenditur: Persius "pinge duos angues: pueri, sacer | |
| est locus". sane hunc locum de Homero sumpsit, qui inducit Grae- | |
| cos apud Aulidem omen futuri decennalis belli ex serpente colle- | 5 |
| gisse, qui etiam matrem consumpsit novem pullis comesis: ita ergo | |
| nunc etiam Aeneae omen sui erroris ostenditur septem gyris: nam | |
| septimus ei annus est finis erroris. et est optimum figmentum: | |
| annus enim secundum Aegyptios indicabatur ante inventas litteras | |
| picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. {⁴³alii hoc | 10 |
| secundum Platonem dictum volunt, qui ait animos per septem circulos | |
| ad corpora penetrare.}⁴³ gyros nomen legimus; verbum exinde | |
| non invenimus. |