septem ingens gyros loci genium per magnitudinem vult 5.85.1
probare; nullus enim locus sine genio, qui per anguem plerumque
ostenditur: Persius "pinge duos angues: pueri, sacer
est locus". sane hunc locum de Homero sumpsit, qui inducit Grae-
cos apud Aulidem omen futuri decennalis belli ex serpente colle- 5
gisse, qui etiam matrem consumpsit novem pullis comesis: ita ergo
nunc etiam Aeneae omen sui erroris ostenditur septem gyris: nam
septimus ei annus est finis erroris. et est optimum figmentum:
annus enim secundum Aegyptios indicabatur ante inventas litteras
picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. {⁴³alii hoc 10
secundum Platonem dictum volunt, qui ait animos per septem circulos
ad corpora penetrare.}⁴³ gyros nomen legimus; verbum exinde
non invenimus.