| genivmne loci quia, ut diximus, nullus locus sine genio. | 5.95.1 |
| famvlvmne parentis fuit enim haec maiorum consuetudo, sicut | |
| hodieque apud Indos est, ut quotiens reges moriebantur, cum his | |
| dilecti equi vel servi et una de uxoribus carior {⁴³circa rogum occisi}⁴³ | |
| incenderentur, inter quas de hoc ipso erat magna contentio. pos- | 5 |
| sumus ergo 'famulum' servum sepultum cum Anchisa accipere. aut | |
| per apotheosin deum ostendit effectum: unde ei famulum dat, quasi | |
| ministrum; singula enim numina habent inferiores potestates {⁴³quasi}⁴³ | |
| ministras, ut Venus Adonim, Diana Virbium. aut certe secundum | |
| Pythagoram dicit, qui primus deprehendit, de medulla hominis, quae | 10 |
| est in spina, anguem creari: quod etiam Ovidius in quinto decimo | |
| metamorphoseon dicit loquente Pythagora. |