| argenti avriqve talenta talenti secundum varias gen- | 5.112.1 |
| tes varium pondus est: sed apud Romanos talentum est septuaginta | |
| librae, sicut Plautus ostendit in mostellaria, qui ait duo talenta | |
| esse centum quadraginta libras. legimus etiam talentum esse pau- | |
| lulum quiddam: nam Homerus in ludis funebribus Patrocli ultima | 5 |
| praemia dicit duo talenta: quod nos cogit aliquid minimum intelle- | |
| gere. nam si primus victor bovem accepit, consequens non est ut | |
| dicamus, ultimum tam magnum accepisse praemium: unde apparet | |
| talentum etiam minimum quiddam significare. |