| campvs saxi latitudo. apricis sole gaudentibus. sane | 5.128.1 |
| apricus et locus dicitur sole calens: quod est opaco et abdito con- | |
| trarium: et apricos dicimus locis apricis gaudentes: Vergilius "du- | |
| ceret apricis in collibus uva colorem", Persius "no- | |
| stra ut Floralia possint aprici meminisse senes". 'apricum' | 5 |
| autem quasi ἄνευ φρίκης, sine frigore: {⁴³inde et Africa, quod est | |
| calidior}⁴³. mergis Aesacus Priami filius fuit. hic se praecipitavit | |
| {⁴³d}⁴³e muro nec periit: et cum hoc saepius faceret, deorum miseratione | |
| in avem versus est, quae ad imitationem {⁴³praecipitandi}⁴³ quasi idem | |
| facit {⁴³saepe mergendo}⁴³. | 10 |