| sic placitvm vel fatis vel mihi; nam inpersonale est. | 1.283.1 |
| lvstris quinquenniis. et bene olympiadibus computat tempora, | |
| {⁴³quod magis ad Iovem pertinet,}⁴³ quia nondum erant vel Roma vel | |
| consules. lustrum autem dictum, quod post quinquennium una- | |
| quaeque civitas lustrabatur. {⁴³unde Romae ambilustrum, quod non | 5 |
| licebat nisi ambos censores post quinquennium lustrare civitatem. | |
| aetas iuxta veteres aetas hic pro tempore posita est, alibi pro modo | |
| annorum, ut est "ubi iam firmata virum te fecerit aetas" et "aetas | |
| Lucinam iustosque pati hymenaeos".}⁴³ |